Rozmiar: 15909 bajtów

- 3 -

1230 o. T. Nimptsch.

Heinrich, Herzog von Schlesien, Polen und Krakau verleiht dem Hause der h. Maria in Kamenz 150 grosse Hufen von seinem Walde.

In nomine dei eterni amen. Nos Henricus dei gracia dux Zlesie, Polonie et Cracowie notum facimus presentibus et futuris, quod cum consensu et voluntate dilecti filii nostri . H(enrici). domui beate Marie in Kamenech dedimus centum quinquaginta mansos magnos de silva nostra ad nos pertinentes inter Cbanowo et Presecam sita, et quicquid de centum quinquaginta mansis defuerit, ab altera parte Presece dicte domui suppleatur. Dedimus insuper domui dicte et inhabitatoribus eius dictos mansos iure Teuthonico locare prout omnibus Teuthonicis in Pilawa et aliis villis locatis concessimus. Ut autem hec nostra voluntaria donatio plenam in perpetuum obtineat firmitudinem, presens proinde documentum sigilli nostri inpressione roboravimus. Actum in Nemchi anno domini M°. CC°. XXX°, presentibus comite Iarozlao castellano de Nemchi, comite Dirscone castellano de Bardo, comite Moychone castellano de Sandowel, Gallo thesaurario, Miscignewo tribuno tunc in Bardo et aliis multis.

Or. Perg. An rothgelben Seidenfäden das am Rande beschädigte Siegel des Herzogs. Schultz S. 3 oben. Regesten No. 351. Gedr. Jahresbericht 1839. S. 203. Ungenügende deutsche Uebersetzung bei Frömrich, S. 9.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów